Fusi igitur primo impetu et clamore hostes,

         oppidum captum;

duplicique victoriā ouantem Romulum

         Hersilia coniunx, precibus raptarum fatigata, orat

                  ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat:

                  ita rem coalescere concordia posse. Facile impetratum.

Inde contra Crustuminos ...bellum inferentes (Romulus) profectus.

Ibi minus etiam ...certaminis fuit.

         quod alienis cladibus ceciderant animi.

Vtroque (oppido) coloniae missae: plures inventi

qui ... nomina darent in Crustuminum, propter ubertatem terrae.

Et Romam inde frequenter migratum est,

         a parentibus maxime ac propinquis raptarum.

Nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit; ...

Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci.

Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius

         ut armatos in arcem accipiat;

aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat.

Accepti obrutam armis necavēre,

         seu ut vi capta potius arx videretur

         seu prodendi exempli causa

                  ne quid usquam fidum proditori esset.

Additur fabula, quod volgo Sabini ...habuerint,

                  aureas armillas magni ponderis brachio laevo

                  gemmatosque magna specie anulos

         pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent;

         eo scuta illi pro aureis donis congesta.

Sunt qui ... dicant... eam ... arma petisse

         ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset

         et fraude visam agere suā ipsam peremptam mercede.

[12] Tenuēre tamen arcem Sabini; atque inde postero die,

cum Romanus exercitus instructus ... complesset (locum)

quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est,

non prius descenderunt (Sabini) in aequum

         quam irā et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos

                  in adversum Romani subiēre.