[[OO = oratio obliqua. For underlined phrases give the grammar]]
[9] Iam res Romana adeo erat ualida
ut …bello par esset
cuilibet finitimarum civitatum;
sed … magnitudo erat duratura hominis aetatem (acc. of duration)
penuriā mulierum (abl. = by [reason of] poverty/lacking)
quippe quibus ([men] for whom = who had…)
nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent.
Tum ex consilio patrum Romulus legatos … misit
qui societatem conubiumque novo populo peterent:
(OO) urbes quoque… ex infimo nasci;
quas sua virtus ac di iuvent,
magnas opes sibi magnumque nomen facere;
origini Romanae et deos adfuisse
et non defuturam virtutem (esse);
proinde ne gravarentur
homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere.
Nusquam benigne legatio audita est…
Ac (legati sunt) dimissi
plerisque rogitantibus (abl. abs. = by/with most asking)
ecquod feminis quoque asylum aperuissent;
id enim demum compar conubium fore (OO)
Aegre id Romana pubes passa (est)
et haud dubie ad vim spectare res coepit.
Cui tempus locumque aptum ut daret (resumptive rel. precedes ut ~
‘and so that (ut) he might provide a suitable time and place for this [vis]’
Romulus, aegritudinem animi dissimulans,
ludos ... parat Neptuno equestri sollemnes; ‘Consualia’ vocat.
Indici deinde finitimis spectaculum iubet;
concelebrant quantoque apparatu tum sciebant aut poterant,
[[quanto is ‘correlative’ ~ with as much … as]
ut rem claram exspectatamque facerent.